LE LOUP ET L'AGNEAU


FABULA III
Lupus et Agnus.

    Ad rivum eumdem fertur agnus et lupus :
Ut in remota parte deponant sitim,
Diversa quisque spatia per ripam tenent.
Supra lupi vis : longe at inferior stetit,
Ut biberet, agnus. Huic ut hostis litiget
Quibus ciendae cumque rixae vocibus,
Perturbat, inquit, ille aquas puras mihi.
Respondet agnus, Qui queo, inferius bibens ?
Decurrit abs te per meos rictus liquor.
Non cedit ille veritati. Tu mihi
Maledicis, inquit, mensibus sex his modo.
Sed natus illo tempore, agnus, non eram.
Nisi tu, male ergo dixit ante tuus pater,
Rabidum scelesta fauce concitus intonat,
Sive aiat istud crimen ille, seu neget,
Fatum innocenti triste venturus lupus.
    Iras potentum nostra tangit fabula,
Qui lite ficta saepe tenues opprimunt.

Johann Friedrich CHRIST (1700-1756), Fabularum veterum Aesopiarum libri duo, 1749.

retour