LE LOUP ET L'AGNEAU

Lupus et Agnus

Ad rivum eumdem lupus et agnus venerant,
siti compulsi. Superior stabat lupus,
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus jurgii causam intulit;
Cur inquit turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti? Laniger contra timens
Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor.
Repulsus ille veritatis viribus
Ante hos sex menses male ait dixisti mihi.
Respondit agnus Equidem natus non eram.
Pater hercle tuus ille inquit male dixit mihi;
atque ita correptum lacerat injusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula
qui fictis causis innocentes opprimunt.

PHAEDRUS Augustui liberti, Fabularum Aesopiarum liber primus, I.

retour