Icare
XXVII.
ICARUS VOLANS, ITEM SCYLLA ET CHARYBDIS,
SIVE VIA MEDIA.
Mediocritas, sive Via Media, in moralibus laudatissima est; in intellectualibus
minus celebrata, sed non minus utilis et bona; in politicis tantum suspecta,
et cum judicio adhibenda. Morum autem mediocritas per viam Icaro praescriptam,
intellectualium autem per viam inter Scyllam et Charybdim ob difficultatem
et periculum decantatam, ab antiquis notantur. Icaro praecepit pater, cum
mare esset praetervolandum, ut viam aut nimis sublimem aut nimis humilem
caveret. Cum enim alae cera essent conglutinatae, periculum erat, si altius
efferetur, ne cera ex solis ardore liquefieret ; sin ad vaporem maris propius
se submitteret, ne ab humore cera minus tenax efficeretur. Ille vero ausu
juvenili in celsiora contendit, atque in praeceps lapsus est.
Parabola facilis et vulgata est : virtutis enim via inter excessum et
defectum recto tramite aperitur. Neque mirum erat si Icarum, juvenili alacritate
gestientem, excessus perdiderit. Excessus enim fere juvenum ; defectus senum
vitia esse solent. Ex semitis tamen malis et nocivis elegit Icarus (si plane
pereundum erat) meliorem. Defectus enim recte aestimantur excessibus praviores.
Quandoquidem excessui nonnihil magnanimitatis subsit et cognationis cum caelo,
ad instar volueris : defectus vero humi serpat instar reptilis. Praeclare
Heraclitus : Lumen siccum, optima anima. Nam si ex humo humorem contrahat
anima, prorsus deprimitur et degenerat : interim tamen modus adhibendus est,
ut ab illa siccitate laudata lumen reddatur subtilius, non corripiatur incendium.
Atque haec cuivis fere nota sunt. At via illa in intellectualibus, inter
Scyllam et Charybdim, certe et peritiam navigandi et felicitatem desiderat.
Si enim in Scyllam incidant naves, illiduntur cautibus : sin in Charybdim,
absorbentur. Cujus parabolae ea videtur esse vis (quam nos breviter perstringemus,
tametsi infinitam trahat contemplationem), ut in omni doctrina et scientia,
earumque regulis et axiomatibus, modus teneatur inter distinctionum scopulos,
et universalium voragines. Haec enim duo naufragiis ingeniorum et artium
famosa sunt.
Francis BACON (1561-1626), De Sapientia Veterum.