Julius Caesar SCALIGER, Heroes, Heroinae, in Poematia, 1546.
Masinissa
Unum constitui Heroem describere : laudes
Obtulit ad meritas se Masinissa suas.
Virtutem, imperium tacitus contemplor : at unus
Non fuit. Hic longe plurimus unus, erat.
Sortis tentator variae, victorque malignae
Cunctorum expressit omnia facta virūm.
Est, non est Regnum : est semper Masinissa. Triumphi
Romani, ah Romae pars quoque saepe fuit.
Sophonisba
Romanas acies ego si contra, arma tulissem :
Atque illas contra me, quoque ferre decet.
An ne dedit Genitor tantum damni, atque laboris :
Ut super imbelles sic ferus esse velis ?
Tali in hoste : licet fortasse. at prodis amicum
Quem tu crudelem turpiter esse doces.
At tu illo, hoc peior : quo insontem perdere possis :
Utque necare queas me facis esse tuam.