CXI 1. « Matrona quaedam Ephesi
tam notae erat pudicitiae ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum
sui evocaret. 2. Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more
funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae
plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo
Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit.
3. Sic adflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt
abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque
singularis exempli femina ab omnibus quintum jam diem sine alimento trahebat.
4. Adsidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat
lugenti, et quotienscumque defecerat positum in monumento lumen renovabat.
5. Una igitur in tota civitate fabula erat: solum illud adfulsisse verum
pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum
interim imperator provinciae latrones jussit crucibus affigi secundum illam
casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. 6. Proxima ergo nocte,
cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret,
notasset sibi lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis
audisset, vitio gentis humanae concupiit scire quis aut quid faceret. 7.
Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere, primo quasi
quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. 8. Deinde ut
et corpus jacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus
sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam
pati, attulit in monumentum cenulam suam, coepitque hortari lugentem ne
perseveraret in dolore supervacuo, ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:
omnium eumdem esse exitum et idem domicilium et cetera quibus exulceratae
mentes ad sanitatem revocantur. 9. At illa ignota consolatione percussa
laceravit vehementius pectus, ruptosque crines super corpus jacentis imposuit.
10. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae
cibum, donec ancilla, vini odore corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem
invitantis victam manum, deinde retecta potione et cibo expugnare dominae
pertinaciam coepit et: 11. « Quid proderit, inquit, hoc tibi, si
soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant
indemnatum spiritum effuderis?
12. Id cinerem aut manes credis sentire sepultos? (1)
Vis tu reviviscere? Vis discusso
muliebri errore, quam diu licuerit, lucis commodis frui? Ipsum te jacentis
corpus admonere debet ut vivas. » 13. Nemo invitus audit, cum cogitur
aut cibum sumere aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca
passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam
ancilla, quae prior victa est.
CXII 1. Ceterum scitis quid plerumque
soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles
ut matrona vellet vivere, iisdem etiam pudicitiam ejus aggressus est. 2.
Nec deformis aut infacundus juvenis castae videbatur, conciliante gratiam
ancilla ac subinde dicente:
Placitone etiam pugnabis amori? (2)
Quid diutius moror? Ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit. 3. Jacuerunt
ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam
ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex
notis ignotisque ad monumentum venisset, putasset expirasse super corpus
viri pudicissimam uxorem. 4. Ceterum delectatus miles et forma mulieris
et secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim
nocte in monumentum ferebat. 5. Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt
laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque mandaverunt officio.
6. At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine
cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: nec
se expectaturum judicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae.
Commodaret ergo illa perituro locum, et fatale conditorium familiari ac
viro faceret. 7. Mulier non minus misericors quam pudica: « Ne istud,
inquit, dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo
funera spectem. Malo mortuum impendere quam vivum occidere. » 8.
Secundum hanc orationem jubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi,
quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae,
posteroque die populus miratus est qua ratione mortuus isset in crucem.
»
(1) VIRGILE, Enéide,
IV, 34
(2) VIRGILE, Enéide,
IV, 38