TITE-LIVE,
Histoire romaine, Livre XXX, §§.
12-17.
(203-201 av. J.-C.)
Histoire
de Sophonisbe.
XII [1] Ibi Syphax, dum obequitat hostium
turmis, si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto
effusus opprimitur capiturque, [2] et vivus, laetum ante omnes Masinissae
praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur. [3] Cirta caput regni Syphacis
erat, eoque se ingens hominum contulit vis. [4] Caedes in eo proelio minor
quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat : [5]
non plus quinque milia occisa, minus dimidium ejus hominum captum est, impetu
in castra facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
[6] Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam
victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum, sed tam
secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum : [7] si se Laelius
cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu
se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. [8]
Adsentiente Laelio, praegressus Cirtam evocari ad colloquium principes Cirtensium
jubet. Sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis
nec suadendo ante valuit quam rex vinctus in conspectum datus est. [9] Tum
ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt
deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae
portae. [10] Et Masinissa, praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso,
ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo. [11]
Intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis
Poeni, occurrit; et, cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum
armis, tum cetero habitu conspexisset regem esse, id quod erat, rata, genibus
advoluta ejus : [12] « Omnia quidem ut posses, inquit, in nobis di dederunt
virtusque et felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae
vocem supplicem mittere licet, [13] si genua, si victricem attingere dexteram,
precor quaesoque per majestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus,
per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per hujusce
regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt
, [14] hanc veniam supplici des, ut ipse quodcumque fert animus de captiva
tua statuas, neque me in cujusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire
sinas. [15] Si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque
in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem
; [16] quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit
vides. Si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio
oro obtestorque. » [17] Forma erat insignis et florentissima aetas ; itaque
cum modo genua, modo dextram amplectens, in id, ne cui Romano traderetur,
fidem exposceret, propiusque blanditias jam oratio esset quam preces, [18]
non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus
Numidarum in venerem praeceps, amore captivae victor captus. Data dextra
in id quod petebatur obligandae fidei, in regiam concedit. [19] Institit
deinde reputare secum ipse quemadmodum promissi fidem praestaret. Quod cum
expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium
: [20] nuptias in eum ipsum diem parari repente jubet, ne quid relinqueret
integri aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam quae Masinissae
jam nupta foret. [21] Factis nuptiis supervenit Laelius, et adeo non dissimulavit
improbare se factum, ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam
eam lecto geniali mittere ad Scipionem conatus sit. [22] Victus deinde precibus
Masinissae, orantis ut arbitrium utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba
esset ad Scipionem rejiceret, misso Syphace et captivis, ceteras urbes Numidiae
quae praesidiis regiis tenebantur adjuvante Masinissa recipit.
XIII [1] Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum
triumphi multitudo effusa est. [2] Praecedebat ipse vinctus, sequebatur grex
nobilium Numidarum. Tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Syphacis,
famae gentis victoriam suam augendo addebat:[3] illum esse regem cujus tantum
majestati duo potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque,
[4] ut Scipio, imperator suus, ad amicitiam ejus petendam, relicta provincia
Hispania exercituque, duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, [5] Hasdrubal,
Poenorum imperator, non ipse modo ad eum in regnum venerit sed etiam filiam
ei nuptum dederit. Habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores,
Poenum Romanumque. [6] Sicut ab diis immortalibus pars utraque hostiis mactandis
pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. [7] Jam tantas
habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit, ut vita ejus fama mortis
et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur. [8] His sermonibus
circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus. Movit
et Scipionem cum fortuna pristina viri praesenti fortunae collata, tum recordatio
hospitii dextraeque datae et foederis publice ac privatim juncti. [9] Eadem
haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo victore. Nam cum Scipio quid
sibi voluisset quaereret, qui non societatem solum abnuisset Romanam, sed
ultro bellum intulisset, [10] tum ille peccasse quidem sese atque insanisse
fatebatur, sed non tum demum cum arma adversus populum Romanum cepisset :
« exitum sui furoris eum fuisse, non principium ; [11] tum se insanisse,
tum hospitia privata et publica foedera omnia ex animo ejecisse cum Carthaginiensem
matronam domum acceperit. [12] Illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse
suam, illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque
alienasse, nec conquiesse, donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus
hospitem atque amicum induerit. [13] Perdito tamen atque afflicto sibi hoc
in miseriis solacii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum
ac Penates eamdem pestem ac furiam transisse videat. [14] Neque prudentiorem
neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam juventa incautiorem
; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse. »
XIV [1] Haec non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam apud
aemulum cernens, cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit.
[2] Et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque
exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut, quo die captam
hostem vidisset, eodem matrimonio junctam acciperet et ad Penates hostis sui
nuptiale sacrum conficeret ; [3] et eo foediora haec videbantur Scipioni quod
ipsum in Hispania juvenem nullius forma pepulerat captivae. Haec secum volutanti
Laelius ac Masinissa supervenerunt. Quos cum pariter ambo et benigno vultu
excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, [4] abductum
in secretum Masinissam sic adloquitur : « Aliqua te existimo, Masinissa, intuentem
in me bona et principio in Hispania ad jungendam mecum amicitiam venisse
et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse.
[5] Atqui nulla earum virtus est propter quas tibi appetendus visus sim qua
ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. [6] Hanc
te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adjecisse velim. Non
est, non, mihi crede, tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi,
quantum ab circumfusis undique voluptatibus. [7] Qui eas temperantia sua frenavit
ac domuit multo majus decus majoremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace
victo habemus. [8] Quae me absente strenue ac fortiter fecisti, libenter
et commemoravi et memini ; cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente
erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. [9]
Itaque ipse, conjux, regnum, ager, oppida, homines qui incolunt, quicquid
denique Syphacis fuit praeda populi Romani est, [10] et regem conjugemque
ejus, etiam si non civis Carthaginiensis esset, etiam si non patrem ejus imperatorem
hostium videremus, Romam oporteret mitti ac senatus populique Romani de ea
judicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in
arma egisse praecipitem dicatur. [11] Vince animum ; cave deformes multa
bona uno vitio et tot meritorum gratiam majore culpa quam causa culpae est
corrumpas. »
XV [1] Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam
obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque
eum ut, quantum res sineret, fidei suae temere obstrictae consuleret - [2]
« promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum» -, ex praetorio
in tabernaculum suum confusus concessit. [3] Ibi, arbitris remotis, cum crebro
suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri
posset, aliquantum temporis consumpsisset, [4] ingenti ad postremum edito
gemitu fidum e servis vocat, sub cujus custodia regio more, ad incerta fortunae
venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam jubet [5] ac simul nuntiare
« Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse, quam vir uxori
debuerit ; quoniam ejus arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare,
ne viva in potestatem Romanorum veniat. [6] Memor patris imperatoris patriaeque
et duorum regum quibus nupta fuisset sibi ipsa consuleret. » Hunc nuntium
ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset : [7] « Accipio,
inquit, nuptiale munus, neque ingratum, si nihil majus vir uxori praestare
potuit. Hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in funere ineo
nupsissem. » [8] Non locuta est ferocius quam acceptum poculum,, nullo trepidationis
signo dato, impavide hausit. [9] Quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid,
aeger animi, ferox juvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc
solatur, [10] nunc, quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque
rem quam necesse fuerit fecerit, leniter castigat. [11] Postero die, ut a
praesenti motu averteret animum ejus, in tribunal escendit et contionem advocari
jussit. Ibi Masinissam primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus,
aurea corona, aurea patera, sella curilli et scipione eburneo, toga picta
et palmata tunica donat. [12] Addit verbis honorem : « neque magnificentius
quicquam triumpho apud Romanos, neque triumphantibus ampliorem eo ornatum.
esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat ».
[13] Laelium deinde, et ipsum collaudatum, aurea corona donat ; et alii militares
viri, prout a quoque navata opera erat, donati. [14] His honoribus mollitus
regis animus erectusque in spem propinquam, sublato Syphace, omnis Numidiae
potiundae.
XVI [1] Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum
quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert
et quae munimenta incohaverat permunit. [2] Carthaginienses non brevi solum
sed prope vano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi,
post famam capti Syphacis in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu
suo spei reposuerant perculsi, [3] jam nullo auctore belli ultra audito oratores
ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes; id erat sanctius apud
illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. [4] Qui ubi in castra
Romana et in praetorium pervenerunt more adulantium (accepto, credo, ritu
ex ea regione ex qua oriundi erant) procubuerunt. [5] Conveniens oratio tam
humili adulationi fuit non culpam purgantium sed transferentium initium culpae
in Hannibalem potentiaeque ejus fautores. [6] Veniam civitati petebant civium
temeritate bis jam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio; [7]
imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem petere; paratis
oboedienter servire imperaret quae vellet. [8] Scipio et venisse ea spe in
Africam se ait, et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se non
pacem domum reportaturum esse; [9] tamen cum victoriam prope in manibus habeat,
pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere juste
bella et finire. [10] Leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et
fugitivos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant;
insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sint decedant; [11] naves
longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta
milia modium. [12] Pecuniae summam quantam imperaverit parum convenit; alibi
quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium
militibus imperatum invenio. [13] « His condicionibus, inquit, placeatne
pax triduum ad consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite,
Romam ad senatum mittite legatos. » [14] Ita dimissi Carthaginienses nullas
recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe qui moram temporis quaererent
dum Hannibal in Africam traiceret, [15] legatos alios ad Scipionem ut indutias
facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos in speciem
captivos perfugasque et fugitivos quo impetrabilior pax esset.
XVII [1] Multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum
captivis Romam venit quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit
patribus ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. [2] Consulti
inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum
donec legati Carthaginienses venirent. [3] Supplicatio in quadriduum decreta
est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio
in rostra escendit. [4] Ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus,
devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria
peragratam, [5] tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque
aliis multitudo solet laetitiam immodicam significarent. [6] Itaque praetor
extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi
salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.
[7] Postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. Gratulati primum
senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset; [8] deinde gratias
egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem sed fecisset restituendo
in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum si ita patribus visum esset
sine metu et certamine esset regnaturus, [9] dein conlaudatum pro contione
amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam
et porro daturum esse. [10] Petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia
et munera senatus decreto confirmaret; [11] et, nisi molestum esset, illud
quoque petere Masinissam, ut Numidas captivos qui Romae in custodia essent
remitterent; id sibi amplum apud populares futurum esse. [12] ad ea responsum
legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem
esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse quod eum regem appellaverit,
et quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae id patres comprobare
ac laudare. [13] Munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula
purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo
phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque
supellectilem qualem praeberi consuli mos esset. haec regi praetor mittere
jussus: [14] legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum
singulorum milium aeris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque,
qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae loca lautia
legatis decreta.
|