|
Franciscus PETRARCHA, Familiarium
rerum, liber IV, ep. 1
Epistula ad Dionysium de Burgo
Sancti Sepulcri ordinis sancti Augustini et sacrae paginae professorem,
de curis propriis.
[De Ascensu montis Ventosi]
[1] Altissimum regionis hujus montem, quem non immerito Ventosum
vocant, hodierno die, sola videndi insignem loci altitudinem cupiditate
ductus, ascendi. Multis iter hoc annis in animo fuerat; ab infantia
enim his in locis, ut nosti, fato res hominum versante, versatus
sum; mons autem hic late undique conspectus, fere semper in oculis
est. [2] Cepit impetus tandem aliquando facere quod quotidie faciebam,
praecipue postquam relegenti pridie res Romanas apud Livium[1]
forte ille mihi locus occurrerat, ubi Philippus Macedonum rex -
is qui cum populo Romano bellum gessit - Haemum montem Thessalicum
conscendit, e cujus vertice duo maria videri, Hadriaticum et Euxinum,
famae crediderat, vere ne an falso satis comperti nihil habeo, quod
et mons a nostro orbe semotus et scriptorum dissensio dubiam rem
facit. Ne enim cunctos evolvam, Pomponius Mela[2]
cosmographus sic esse nihil haesitans refert; Titus Livius falsam
famam opinatur; mihi si tam prompta montis illius experientia esset
quam hujus fuit, diu dubium esse non sinerem. [3] Ceterum, ut illo
omisso, ad hunc montem veniam, excusabile visum est in juvene privato
quod in rege sene non carpitur. Sed de socio cogitanti, mirum dictu,
vix amicorum quisquam omni ex parte idoneus videbatur: adeo etiam
inter caros exactissima illa voluntatum omnium morumque concordia
rara est. [4] Hic segnior, ille vigilantior; hic tardior, ille
celerior; hic maestior, ille laetior; denique hic stultior, prudentior
ille quam vellem; hujus silentium, illius procacitas; hujus pondus
ac pinguedo, illius macies atque imbecillitas terrebat; hujus frigida
incuriositas, illius ardens occupatio dehortabatur; quae, quamquam
gravia, tolerantur domi - omnia enim suffert caritas[3]
et nullum pondus recusat amicitia -; verum haec eadem fiunt in itinere
graviora. [5] Itaque delicatus animus honestaeque delectationis
appetens circumspiciensque librabat singula sine ulla quidem amicitiae
laesione, tacitusque quicquid proposito itineri praevidebat molestum
fieri posse, damnabat. Quid putas? tandem ad domestica vertor auxilia,
germanoque meo unico, minori natu, quem probe nosti, rem aperio.
Nil poterat laetius audire, gratulatus quod apud me amici simul
ac fratris teneat locum.
[6] Statuta die digressi domo, Malausanam venimus ad vesperam; locus
est in radicibus montis, versus in boream. Illic unum diem morati,
hodie tandem cum singulis famulis montem ascendimus non sine multa
difficultate: est enim praerupta et paene inaccessibilis saxosae
telluris moles; sed bene a Poeta dictum est:
labor omnia vincit
Improbus.[4]
Dies longa, blandus aer, animorum vigor, corporum robur ac dexteritas
et siqua sunt ejusmodi, euntibus aderant; sola nobis obstabat natura
loci. [7] Pastorem exactae aetatis inter convexa montis invenimus,
qui nos ab ascensu retrahere multis verbis enisus est, dicens se
ante annos quinquaginta eodem juvenilis ardoris impetu supremum
in verticem ascendisse, nihilque inde retulisse praeter paenitentiam
et laborem, corpusque et amictum lacerum saxis ac vepribus, nec
umquam aut ante illud tempus aut postea auditum apud eos quemquam
ausum esse similia. [8] Haec illo vociferante, nobis, ut sunt animi
juvenum monitoribus increduli, crescebat ex prohibitione cupiditas.
Itaque senex, ubi animadvertit se nequicquam niti, aliquantulum
progressus inter rupes, arduum callem digito nobis ostendit, multa
monens multaque jam digressis a tergo ingeminans. Dimisso penes
illum siquid vestium aut rei cujuspiam impedimento esset, soli dumtaxat
ascensui accingimur alacresque conscendimus. [9] Sed, ut fere fit,
ingentem conatum velox fatigatio subsequitur; non procul inde igitur
quadam in rupe subsistimus. Inde iterum digressi provehimur, sed
lentius: et praesertim ego montanum iter gressu jam modestiore carpebam,
et frater compendiaria quidem via per ipsius juga montis ad altiora
tendebat; ego mollior ad ima vergebam, revocantique et iter rectius
designanti respondebam sperare me alterius lateris faciliorem aditum,
nec horrere longiorem viam per quam planius incederem. [10] Hanc
excusationem ignaviae praetendebam, aliisque jam excelsa tenentibus,
per valles errabam, cum nihilo mitior aliunde pateret accessus,
sed et via cresceret et inutilis labor ingravesceret. Interea, cum
jam taedio confectum perplexi pigeret erroris, penitus alta petere
disposui, cumque operientem fratrem et longo refectum accubitu fessus
et anxius adtigissem, aliquamdiu aequis passibus incessimus. [11]
Vixdum collem illum reliqueramus, et ecce prioris anfractus oblitus,
iterum ad inferiora dejicior, atque iterum peragratis vallibus dum
viarum facilem longitudinem sector, in longam difficultatem incido.
Differebam nempe ascendendi molestiam, sed ingenio humano rerum
natura non tollitur, nec fieri potest ut corporeum aliquid ad alta
descendendo perveniat. Quid multa? non sine fratris risu, hoc indignanti
mihi ter aut amplius intra paucas horas contigit. [12] Sic saepe
delusus quadam in valle consedi. Illic a corporeis ad incorporea
volucri cogitatione transiliens, his aut talibus me ipsum compellabam
verbis: «Quod totiens hodie in ascensu montis hujus expertus es,
id scito et tibi accidere et multis, accedentibus ad beatam vitam;
sed idcirco tam facile ab hominibus non perpendi, quod corporis
motus in aperto sunt, animorum vero invisibiles et occulti. [13]
Equidem vita, quam beatam dicimus, celso loco sita est; arcta, ut
aiunt, ad illam ducit via[5]. Multi quoque colles intereminent et de virtute in virtutem praeclaris
gradibus ambulandum est; in summo finis est omnium et viae terminus
ad quem peregrinatio nostra disponitur. Eo pervenire volunt omnes,
sed, ut ait Naso,
Velle parum est; cupias, ut re potiaris, oportet.[6]
[14] Tu certe - nisi, ut in multis, in hoc quoque te fallis - non
solum vis sed etiam cupis. Quid ergo te retinet? nimirum nihil aliud,
nisi per terrenas et infimas voluptates planior et ut prima fronte
videtur, expeditior via; verumtamen, ubi multum erraveris, aut sub
pondere male dilati laboris ad ipsius te beatae vitae culmen oportet
ascendere aut in convallibus peccatorum tuorum segnem procumbere;
et si - quod ominari horreo - ibi te tenebrae et umbra mortis[7]
invenerint, aeternam noctem in perpetuis cruciatibus agere.» [15]
Haec mihi cogitatio incredibile dictu est quantum ad ea quae restabant
et animum et corpus erexerit. Atque utinam vel sic animo peragam
iter illud, cui diebus et noctibus suspiro, sicut, superatis tandem
difficultatibus, hodiernum iter corporeis pedibus peregi ! Ac nescio
annon longe facilius esse debeat quod per ipsum animum agilem et
immortalem sine ullo locali motu in ictu trepidantis oculi fieri
potest, quam quod successu temporis per moribundi et caduci corporis
obsequium ac sub gravi membrorum fasce gerendum est.
[16] Collis est omnium supremus, quem silvestres «Filiolum» vocant;
cur, ignoro; nisi quod per antiphrasim, ut quaedam alia, dici suspicor:
videtur enim vere pater omnium vicinorum montium. illius in vertice
planities parva est; illic demum fessi conquievimus. Et quoniam
audivisti quaenam ascendentis in pectus ascenderint curae, audi,
Pater, et reliqua; et unam, precor, horam tuam relegendis unius
diei mei actibus tribue. [17] Primum omnium spiritu quodam aeris
insolito et spectaculo liberiore permotus, stupenti similis steti.
Respicio: nubes erant sub pedibus; jamque mihi minus incredibiles
facti sunt Athos et Olympus, dum quod de illis audieram et legeram,
in minoris famae monte conspicio. [18] Dirigo dehinc oculorum radios
ad partes Italicas, quo magis inclinat animus; Alpes ipsae rigentes
ac nivosae, per quas ferus ille quondam hostis Romani nominis transivit,
aceto, si famae credimus[8],
saxa perrumpens, juxta mihi visae sunt, cum tamen magno distent
intervallo. Suspiravi, fateor, ad Italicum aerem animo potius quam
oculis apparentem, atque inexistimabilis me ardor invasit et amicum
et patriam revidendi, ita tamen ut interim in utroque nondum virilis
adfectus mollitiem increparem, quamvis excusatio utrobique non deforet
magnorum testium fulta praesidio. [19] Occupavit inde animum nova
cogitatio atque a locis traduxit ad tempora. Dicebam enim ad me
ipsum: «Hodie decimus annus completur, ex quo, puerilibus studiis
dimissis, Bononia excessisti; et, o Deus immortalis, o immutabilis
Sapientia, quot et quantas morum tuorum mutationes hoc medium tempus
vidit! Infinita praetereo; nondum enim in portu sum, ut securus
praeteritarum meminerim procellarum. [20] Tempus forsan veniet,
quando eodem quo gesta sunt ordine universa percurram, praefatus
illud Augustini tui: «Recordari volo transactas foeditates meas
et carnales corruptiones animae meae, non quod eas amem, sed ut
amem te, Deus meus.» [9] [21] Mihi quidem multum adhuc ambigui molestique
negotii superest. Quod amare solebam, jam non amo; mentior: amo,
sed parcius; iterum ecce mentitus sum: amo, sed verecundius, sed
tristius; jamtandem verum dixi. Sic est enim; amo, sed quod non
amare amem, quod odisse cupiam; amo tamen, sed invitus, sed coactus,
sed maestus et lugens. Et in me ipso versiculi illius famosissimi
sententiam miser experior:
Odero, si potero; si non, invitus amabo.[10]
[22] Nondum mihi tertius annus effluxit, ex quo voluntas illa perversa
et nequam, quae me totum habebat et in aula cordis mei sola sine
contradictore regnabat, coepit aliam habere rebellem et reluctantem
sibi, inter quas jamdudum in campis cogitationum mearum de utriusque
hominis imperio laboriosissima et anceps etiam nunc pugna conseritur».
Sic per exactum decennium cogitatione volvebar. [23] Hinc jam curas
meas in anteriora mittebam, et quaerebam ex me ipse: «si tibi forte
contingeret per alia duo lustra volatilem hanc vitam producere,
tantumque pro rata temporis ad virtutem accedere quantum hoc biennio,
per congressum novae contra veterem voluntatis, ab obstinatione
pristina recessisti, nonne tunc posses, etsi non certus at saltem
sperans, quadragesimo aetatis anno mortem oppetere et illud residuum
vitae in senium abeuntis aequa mente negligere ?» [24] Haec atque
his similes cogitationes in pectore meo recursabant, Pater. De provectu
meo gaudebam, imperfectum meum flebam et mutabilitatem communem
humanorum actuum miserabar; et quem in locum, quam ob causam venissem,
quodammodo videbar oblitus, donec, ut omissis curis, quibus alter
locus esset opportunior, respicerem et viderem quae visurus adveneram
- instare enim tempus abeundi, quod inclinaret jam sol et umbra
montis excresceret, admonitus et velut expergefactus -, verto me
in tergum, ad occidentem respiciens. [25] Limes ille Galliarum
et Hispaniae, Pyrenaeus vertex, inde non cernitur, nullius quem
sciam obicis interventu, sed sola fragilitate mortalis visus; Lugdunensis
autem provinciae montes ad dexteram, ad laevam vero Massiliae fretum
et quod Aquas Mortuas verberat, aliquot dierum spatio distantia,
praeclarissime videbantur; Rhodanus ipse sub oculis nostris erat.
[26] Quae dum mirarer singula et nunc terrenum aliquid saperem,
nunc exemplo corporis animum ad altiora subveherem, visum est mihi
Confessionum Augustini librum, caritatis tuae munus, inspicere;
quem et conditoris et donatoris in memoriam servo habeoque semper
in manibus: pugillare opusculum, perexigui voluminis sed infinitae
dulcedinis. Aperio, lecturus quicquid occurreret; quid enim nisi
pium et devotum posset occurrere ? [27] Forte autem decimus illius
operis liber oblatus est. Frater exspectans per os meum ab Augustino
aliquid audire, intentis auribus stabat. Deum testor ipsumque qui
aderat, quod ubi primum defixi oculos, scriptum erat: «Et eunt homines
admirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus
fluminum et oceani ambitum et gyros siderum, et relinquunt se ipsos.»[11]
[28] Obstupui, fateor; audiendique avidum fratrem rogans ne mihi
molestus esset, librum clausi, iratus mihimet quod nunc etiam terrestria
mirarer, qui jampridem ab ipsis gentium philosophis discere debuissem
nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil est magnum.
[29] Tunc vero montem satis vidisse contentus, in me ipsum interiores
oculos reflexi, et ex illa hora non fuit qui me loquentem audiret
donec ad ima pervenimus; satis mihi taciti negotii verbum illud
adtulerat. [30] Nec opinari poteram id fortuito contigisse, sed
quicquid ibi legeram, mihi et non alteri dictum rebar; recolens
quod idem de se ipso suspicatus olim esset Augustinus[12],
quando in lectione codicis Apostolici, ut ipse refert, primum sibi
illud occurrit: «Non in comissationibus et ebrietatibus, non in
cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed
induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis
in concupiscentiis vestris.»[13]
[31] Quod jam ante Antonio acciderat, quando audito Evangelio ubi
scriptum est: «si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua quaecumque
habes et da pauperibus, et veni et sequere me et habebis thesaurum
in caelis»[14], veluti propter se haec esse scriptura recitata,
ut scriptor rerum ejus Athanasius ait, ad se dominicum traxit imperium[15]. [32] Et sicut Antonius, his
auditis, aliud non quaesivit, et sicut Augustinus, his lectis, ulterius
non processit, sic et mihi in paucis verbis quae praemisi, totius
lectionis terminus fuit, in silentio cogitanti quanta mortalibus
consilii esset inopia, qui, nobilissima sui parte neglecta, diffundantur
in plurima et inanibus spectaculis evanescant, quod intus inveniri
poterat, quaerentes extrinsecus; admirantique nobilitatem animi
nostri, nisi sponte degenerans ab originis suae primordiis aberrasset,
et quae sibi dederat in honorem Deus, ipse in opprobrium convertisset.
[33] Quotiens, putas, illo die, rediens et in tergum versus, cacumen
montis adspexi! et vix unius cubiti altitudo visa est prae altitudine
contemplationis humanae, siquis eam non in lutum terrenae foeditatis
immergeret. illud quoque per singulos passus occurrebat: si tantum
sudoris ac laboris, ut corpus caelo paululum proximius fieret, subire
non piguit, quae crux, quis carcer, quis equuleus deberet terrere
animum appropinquantem Deo, turgidumque cacumen insolentiae et mortalia
fata calcantem ? [34] et hoc: quotocuique accidet, ut ab hac semita,
vel durarum metu rerum vel mollium cupidine, non divertat ? O nimium
felix ! siquis usquam est, de illo sensisse arbitrer Poetam:
Felix qui potuit rerum cognoscere causas
Atque metus omnes et inexorabile fatum
Subjecit pedibus strepitumque Acherontis avari ![16]
O quanto studio laborandum esset, non ut altiorem terram, sed ut
elatos terrenis impulsibus appetitus sub pedibus haberemus !
[35] Hos inter undosi pectoris motus, sine sensu scrupulosi tramitis,
ad illud hospitiolum rusticum unde ante lucem moveram, profunda
nocte remeavi, et luna pernox gratum obsequium praestabat euntibus.
Interim ergo, dum famulos apparandae cenae studium exercet, solus
ego in partem domus abditam perrexi, haec tibi, raptim et ex tempore,
scripturus; ne, si distulissem, pro varietate locorum mutatis forsan
adfectibus, scribendi propositum deferveret. [36] Vide itaque,
Pater amantissime, quam nihil in me oculis tuis occultum velim,
qui tibi nedum universam vitam meam sed cogitatus singulos tam diligenter
aperio; pro quibus ora, quaeso, ut tamdiu vagi et instabiles aliquando
subsistant, et inutiliter per multa jactati, ad unum, bonum, verum.
certum. stabile se convertant. vale.
VI Kal. Maias, Malausanae.
[1] Liv., ab urbe cond. 40, 21, 2-4; 40, 22,
4-6
[2] Pomp. Mela, de chorogr. 2, 17
[3] 1 Cor. 13, 7
[4] Verg., Georg. 1, 145 sq.
[5] Mt. 7, 14
[6] Ov., ep. ex Pont. 3, 1, 35
[7] Ps. 107, 10
[8] Liv., ab urbe cond. <21, 37, 2
[9] Aug. conf. 2, 1, 1
[10] Ov., amor. 3, 11, 35
[11] Aug., conf. 10, 8, 15
[12] Aug., conf. 8, 12, 29
[13] ad Rom. 13, 13 sq.
[14] Mt. 19, 21
[15] Euagrius, vita Antonii 2
[16] Verg. Georg. 2, 490-92
|