TITE-LIVE, Histoire romaine,
Livre I,
Les Horaces et les Curiaces.
FLORUS, Epitomé de l’Histoire romaine, Livre I.
Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem
virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi
condidit. Itaque mirum in modum exercita juventute provocare ausus Albanos,
gravem et diu principem populum. Sed cum pari robore frequentibus proeliis
utrique comminuerentur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque,
trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt.
Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc
vulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem
dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant,
adortus exsuperat. Sic - rarum alias decus - unius manu parta victoria est,
quam ille mox parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem,
sed hostis, sororem viderat. Hunc tam immaturum amorem virginis ultus est
ferro. Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidam et facinus infra
gloriam fuit. Nec diu in fide Albanus. Nam Fidenates bello missi in auxilium
ex foedere medii inter duos exspectavere fortunam. Sed rex callidus ubi inclinare
socios ad hostem videt, tollit animos, quasi ipse mandasset: spes inde nostris,
metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. Itaque hoste vincto ruptorem
foederis Metium Sufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit,
Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes
urbis ipsumque populum Romam transtulisset: prorsus ut consanguinea civitas
non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.
|