TITE-LIVE, Histoire romaine,
Livre I,
Les Horaces et les Curiaces.
[24] 1. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini
fratres, nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis
constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum
error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque
trahunt; plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar
inclinat animus. 2. Cum trigeminis agunt reges ut pro sua quisque patria
dimicent ferro; ibi imperium fore unde victoria fuerit. Nihil recusatur;
tempus et locus convenit. 3. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos
et Albanos est his legibus ut cujusque populi cives eo certamine vicissent,
is alteri populo cum bona pace imperitaret.
Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem
modo omnia fiunt. 4. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis
memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: "Jubesne me, rex, cum patre
patrato populi Albani foedus ferire?" Jubente rege, "Sagmina, inquit, te,
rex, posco." Rex ait: "Puram tollito." 5. Fetialis ex arce graminis herbam
puram attulit. Postea regem ita rogavit: "Rex, facisne me tu regium nuntium
populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?" Rex respondit: "Quod sine
fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio." 6. Fetialis erat M. Valerius;
patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater
patratus ad jus jurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque
id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. 7.
Legibus deinde recitatis, "Audi, inquit, Juppiter; audi, pater patrate populi
Albani; audi tu, populus Albanus. Ut illa palam prima postrema ex illis tabulis
cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta
sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. 8. Si prior defexit
publico consilio dolo malo, tum [tu] ille Diespiter populum Romanum sic ferito
ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes
pollesque." 9. Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina
Albani suumque jus jurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.
[25] 1. Foedere icto trigemini, sicut convenerat,
arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes,
quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum
intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in
medium inter duas acies procedunt. 2. Consederant utrimque pro castris duo
exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes; quippe imperium
agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti
suspensique in minime gratum spectaculum animo incenduntur.
3. Datur signum, infestisque armis velut acies
terni juvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Nec his nec
illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque
ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. 4. Ut primo statim concursu
increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit
et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. 5. Consertis deinde manibus
cum jam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed
vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius,
vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. 6. Ad quorum casum cum
conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum
tamen cura deseruerat, exanimes vice unius quem tres Curiatii circumsteterant.
7. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus
singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum capessit fugam, ita ratus
secuturos ut quemque vulnere adfectum corpus sineret. 8. Jam aliquantum spatii
ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis
sequentes, unum haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit; 9.
et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, jam Horatius
caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc clamore qualis ex insperato
faventium solet Romani adjuvant militem suum; et ille defungi proelio festinat.
10. Prius itaque quam alter—nec procul aberat—consequi posset, et alterum
Curiatium conficit; 11. jamque aequato Marte singuli supererant, sed nec
spe nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria
ferocem in certamen tertium dabat: alter fessum vulnere, fessum cursu trahens
corpus victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti. Nec illud
proelium fuit. 12. Romanus exsultans "Duos, inquit, fratrum manibus dedi;
tertium causae belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti
arma gladium superne jugulo defigit, jacentem spoliat.
13. Romani ovantes ac gratulantes Horatium
accipiunt, eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam
inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti,
alteri dicionis alienae facti. 14. Sepulcra exstant quo quisque loco cecidit,
duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus sed distantia
locis ut et pugnatum est.
[26] 1. Priusquam inde digrederentur, roganti
Mettio ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus uti juventutem in armis
habeat: usurum se eorum opera si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus
inde domos abducti.
2. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia
prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa, uni ex Curiatiis fuerat,
obvia ante portam Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento
sponsi quod ipsa confecerat, soluit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum
appellat. 3. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in victoria sua
tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit
puellam. 4. "Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum, inquit, oblita fratrum
mortuorum uiuique, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem."
5. Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat.
Tamen raptus in jus ad regem. Rex ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus
judicii ac secundum judicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato
"Duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem judicent, secundum legem facio."
6. Lex horrendi carminis erat: "Duumviri perduellionem judicent; si a duumviris
provocarit, provocatione certato; si vincent, caput obnubito; infelici arbori
reste suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra pomerium." 7. Hac
lege duumviri creati, qui se absoluere non rebantur ea lege ne innoxium quidem
posse, cum condemnassent, tum alter ex iis "Publi Horati, tibi perduellionem
iudico, inquit. I, lictor, colliga manus." 8. Accesserat lictor iniciebatque
laqueum. Tum Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete, "Provoco",
inquit. Itaque provocatione certatum ad populum est. 9. Moti homines sunt
in eo judicio maxime P. Horatio patre proclamante se filiam jure caesam judicare;
ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde
ne se quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent orbum liberis facerent.
10. Inter haec senex juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui
nunc Pila Horatia appellatur ostentans, "Huncine, aiebat, quem modo decoratum
ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum
inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam
deforme spectaculum ferre possent. 11. I, lictor, colliga manus, quae paulo
ante armatae imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris
urbis hujus; arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter
illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum;
quo enim ducere hunc juvenem potestis ubi non sua decora eum a tanta foeditate
supplicii vindicent?" 12. Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius
parem in omni periculo animum, absolueruntque admiratione magis virtutis
quam jure causae. Itaque ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur,
imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica. 13. Is quibusdam piacularibus
sacrificiis factis quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per
viam tigillo, capite adoperto velut sub jugum misit juvenem. Id hodie quoque
publice semper refectum manet; sororium tigillum vocant. 14. Horatiae sepulcrum,
quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.
|