L'ALOUETTE
XXIX. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis.
1 Aesopus ille e Phrygia fabulator haut
inmerito sapiens existimatus est, cum, quae utilia monitu suasuque erant,
non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est,
sed festivos delectabilesque apologos commentus res salubriter ac prospicienter
animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.
2 Velut haec eius fabula de aviculae nidulo lepide atque iucunde promonet
spem fiduciamque rerum, quas efficere quis possit, haut umquam in alio, set
in semetipso habendam. 3 "Avicula" inquit "est parva, nomen est cassita.
4 Habitat nidulaturque in segetibus id ferme temporis, ut appetat messis
pullis iam iam plumantibus. 5 Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiviores;
propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant. 6 Dum
igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos, ut, si quid ibi rei novae
fieret dicereturve, animadverterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarem.
7 Dominus postea segetum illarum filium adulescentem vocat et "videsne" inquit
"haec ematuruisse et manus iam postulare? idcirco die crastini, ubi primum
diluculabit, fac amicos eas et roges, veniant operamque mutuam dent et messim
hanc nobis adiuvent." 8 Haec ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi redit
cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem, ut iam
statim properet inque alium locum sese asportet: "nam dominus" inquiunt "misit,
qui amicos roget, uti luce oriente veniant et metant". 9 Mater iubet eos
otioso animo esse: "si enim dominus" inquit "messim ad amicos reicit, crastino
seges non metetur neque necessum est, hodie uti vos auferam."10 Die" inquit
"postero mater in pabulum volat. Dominus, quos rogaverat, opperitur. Sol
fervit, et fit nihil; it dies, et amici nulli eunt. 11 Tum ille rursum sum
ad filium: "amici isti magnam partem" inquit "cessatores sunt. Quin potius
imus et cognatos adfinesque nostros oramus, ut assint creas temperi ad metendum?"
Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. 12 Mater hortatur, ut tum quoque
sine metu ac sine cura sint; cognatos adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles
ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim dicto oboediant:
"vos modo" inquit "advertite, si modo quid denuo dicetur". 13 Alia luce orta
avis in pastum profecta est. Cognati et adfines operam, quam dare rogati
sunt, supersederunt. 14 Ad postremum igitur dominus filio: "valeant" inquit
"amici cum propinquis. Afferes primo luci falces duas; unam egomet mihi et
tu tibi capies alteram, et frumentum nosmetipsi manibus nostris cras metemus".
15 Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit: "tempus" inquit "est cedendi
et abeundi; fiet nunc dubio procul, quod futurum dixit. In ipso enim iam
vertitur, cuia res est, non in alio, unde petitur". 16 Atque ita cassita
nidum migravit, seges a domino demessa est."17 Haec quidem est Aesopi fabula
de amicorum et propinquorum quorum levi plerumque et inani fiducia. 18 Sed
quid aliud sanctiores libri philosophorum monent, quam ut in nobis tantum
ipsis nitamur, alia autem omnia, quae extra nos extraque nostrum animum sunt,
neque pro nostris neque pro nobis ducamus? 19 Hunc Aesopi apologum Q. Ennius
in satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit. 20 Quorum
duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse
hercle puto:
hoc erit tibi argumentum semper in promptu situm:
ne quid exspectes amicos, quod tute agere possies.
AULU-GELLE, Noctes Atticae, II, 29.