VIRGILE, Géorgiques, Livre I, vv. 121 - 146.

Aetas aurea

                                                        Pater ipse colendi
haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
movit agros, curis acuens mortalia corda,
nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni ;                        125
ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
praedarique lupos jussit pontumque moveri,                    130
mellaque decussit foliis ignemque removit
et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artes
paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam,
ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.                        135
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
navita tum stellis numeros et nomina fecit
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton ;
tum laqueis captare feras et fallere visco
inventum et magnos canibus circumdare saltus;                140
atque alius latum funda jam verberat amnem
alta petens, pelagoque alius trahit umida lina ;
tum ferri rigor atque argutae lamina serrae
(nam primi cuneis scindebant fissile lignum) ;
tum variae venere artes. Labor omnia vicit                        145
improbus et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
instituit, cum jam glandes atque arbuta sacrae
deficerent silvae et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos                150
esset robigo segnisque horreret in arvis
carduus: intereunt segetes ; subit aspera silva,
lappaeque tribolique, interque nitentia culta
infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,           155
et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,
heu ! magnum alterius frustra spectabis acervum
concussaque famem in silvis solabere quercu.

retour