BOECE (480-524), Consolation de la Philosophie, Livre II, poésie V.
Felix nimium prior aetas,
Contenta fidelibus arvis
Nec inerti perdita luxu,
Facili quae sera solebat
Jejunia solvere glande. 5
Non Bacchica munera norant
Liquido confundere melle,
Nec lucida vellera Serum
Tyrio miscere veneno.
Somnos dabat herba salubres, 10
Potum quoque lubricus amnis,
Umbras altissima pinus.
Nondum maris alta secabat
Nec mercibus undique lectis
Nova litora viderat hospes. 15
Tunc classica saeva tacebant
Odiis neque fusus acerbis
Cruor horrida tinxerat arva.
Quid enim furor hosticus ulla
Vellet prior arma movere, 20
Cum vulnera saeva viderent
Nec praemia sanguinis ulla?
Utinam modo nostra redirent
In mores tempora priscos.
Sed saevior ignibus Aetnae 25
Fervens amor ardet habendi.
Heu primus quis fuit ille,
Auri qui pondera tecti
Gemmasque latere volentes
Pretiosa pericula fodit? 30
(metrum: dimeter anapaesticus)
|