CALPURNIUS SICULUS (vers 55 ap. J.-C.), Bucolique I, vv. 33-88.

" Qui juga, qui silvas tueor, satus aethere Faunus,
Haec populis ventura cano: juuat arbore sacra
Laeta patefactis incidere carmina fatis.                             35
Vos o praecipue nemorum gaudete coloni,
Vos populi gaudete mei: licet omne vagetur
Securo custode pecus, nocturnaque pastor
Claudere fraxinea nolit praesepia crate ;
Non tamen insidias praedator ovilibus ullas                    40
Afferet, aut laxis abiget jumenta capistris.

Aurea secura cum pace renascitur aetas,
Et redit ad terras tandem squalore situque
Alma Themis positi, juvenemque beata sequuntur
Saecula, maternis causam qui lusit in ulnis (1) .              45
Dum populos deus ipse reget, dabit impia victas
Post tergum Bellona manus, spoliataque telis
In sua vesanos torquebit viscera morsus ;
Et modo quae toto civilia distulit orbe,
Secum bella geret: nullos jam Roma Philippos                50
Deflebit, nullos ducet captiva triumphos.
Omnia Tartareo subigentur carcere bella
Immergentque caput tenebris, lucemque timebunt.

Candida pax aderit; nec solum candida vultu,
Qualis saepe fuit, quae libera Marte professo,               55
Quae, domito procul hoste, tamen grassantibus armis
Publica diffudit tacito discordia ferro.
Omne procul vitium simulatae cedere pacis
Jussit, et insanos Clementia contudit enses.
Nulla catenati feralis pompa senatus                               60
Carnificum lassabit opus, nec carcere pleno
Infelix raros numerabit Curia patres.
Plena quies aderit, quae stricti nescia ferri
Altera Saturni referet Latialia regna,
Altera regna Numae, qui primus ovantia caede              65
Agmina, Romuleis et adhuc ardentia castris
Pacis opus docuit, jussitque silentibus armis
Inter sacra tubas, non inter bella, sonare.
Jam nec adumbrati faciem mercatus honoris,
Nec vacuos tacitus fasces et inane tribunal                    70
Accipiet consul; sed legibus omne reductis
Jus aderit, moremque fori vultumque priore
Reddet, et afflictum melior deus auferet aevum.
Exsultet quaecumque notum gens ima jacentem,
Erectumve colit Boream, quaecumque vel ortu               75
Vel patet occasu, mediove sub aethere fervit.
Cernitis ut puro nox jam vicesima caelo
Fulgeat ? ut placidum radianti luce cometem
Proferat ? ut liquidum niteat sine vulnere plenus ?
Numquid utrumque polum, sicut solet, igne cruento     80
Spargit, et ardenti scintillat sanguine lampas ?
At quondam non talis erat, cum Caesare rapto
Indixit miseris fatalia civibus arma.
Scilicet ipse deus Romanae pondera molis
Fortibus excipiet sic inconcussa lacertis,                         85
Ut neque translati sonitu fragor intonet orbis,
Nec prius ex meritis defunctos Roma Penates
Censeat, occasus nisi cum respexerit ortus. "

(1) var. qui vicit Julis.

retour