OVIDE, Les Métamorphoses, Livre I, vv. 89-150.
Aurea prima sata est aetas, quae, vindice nullo,
sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat. 90
Poena metusque aberant ; nec verba minantia fixo
aere legebantur, nec supplex turba timebat
judicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
montibus in liquidas pinus descenderat undas, 95
nullaque mortales, praeter sua, litora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae;
non tuba directi, non aeris cornua flexi,
non galeae, non ensis erant: sine militis usu
mollia securae peragebant otia gentes. 100
Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis
saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus ;
contentique cibis nullo cogente creatis,
arbuteos fetus montanaque fraga legebant,
cornaque, et in duris haerentia mora rubetis, 105
et quae deciderant patula Jovis arbore glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
nec renovatus ager gravidis canebat aristis; 110
flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant,
flavaque de viridi stillabant ilice mella.
Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,
sub Jove mundus erat, subiit argentea proles
auro deterior, fulvo pretiosior aere. 115
Juppiter antiqui contraxit tempora veris,
perque hiemes, aestusque, et inaequales autumnos,
et breve ver, spatiis exegit quattuor annum.
Tum primum siccis aer fervoribus ustus
canduit, et ventis glacies adstricta pependit. 120
Tum primum subiere domos: domus antra fuerunt,
et densi frutices, et vinctae cortice virgae.
Semina tum primum longis Cerealia sulcis
obruta sunt, pressique jugo gemuere juvenci.
Tertia post illam successit aenea proles, 125
saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,
non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.
Protinus irrupit venae pejoris in aevum
omne nefas. Fugere pudor verumque fidesque
in quorum subiere locum fraudesque dolusque 130
insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.
Vela dabant ventis (neque adhuc bene noverat illos
navita), quaeque diu steterant in montibus altis,
fluctibus ignotis insultavere carinae ;
communemque prius, ceu lumina solis et auras, 135
cautus humum longo signavit limite mensor ;
nec tantum segetes alimentaque debita dives
poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae,
quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,
effodiuntur opes, irritamenta malorum. 140
Jamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
Prodierat ; prodit bellum, quod pugnat utroque,
sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto ; non hospes ab hospite tutus,
non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; 145
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti ;
lurida terribiles miscent aconita novercae ;
filius ante diem patrios inquirit in annos.
Victa jacet pietas, et virgo caede madentes
ultima caelestum terras Astraea reliquit. 150
|